monumenta.ch > Plinius > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 126
{LVI} dat et galbanum sur in eodem Amano monte e ferula, quae eiusdem nominis, resinae modo; stagonitim appellant. quod maxime laudant, cartilaginosum, purum ad similitudinem hammoniaci minimeque lignosum. sic quoque adulteratur faba auc sacopenio. sincerum, si uratur, fugat nidore serpentes. permutatur in libras #img|denarius.gif|img# V.